Page:FC 1042.djvu/324

From GATE
Revision as of 09:03, 14 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 154v



modis mala habentes, nescire repraesentare miserias suas ipsi Deo ac sanctis eius, sed semper recurrere ad humana remedia et temporalia, in quibus non est salus. Effundamus ergo semper coram illo corda nostra afflicta, quia ipse laborem et dolorem considerat, ponderat, et penitus nouit aestimare qualis sit et quantus sit. 243. In festo sanctae Apoloniae “, ego inueni satis bonam deuotionem aplicando missam ad eam personam, quaecumque sit in mundo, quae maxime omnium optet precibus Ecclesiae adiu-uari. 95 Optaui quoque liberationem a i>enis purgatorii ei animae, quaecumque sit, quae iustissime omnium de me conqueri possit, et maiori iure exigere orationes meas. 244. In hoc eodem die sanctae Apolloniae, ego habui me- Die6. Die 9. 614 Fabri monumenta moriam quamdam quod, dum essem paruulus, ego solebam legere orationem quamdam de hac sanctissima uirgine,

_______________