Page:FC 1042.djvu/322

From GATE
This page has not been proofread



f. 153v



intelligentiis atque sentimentis rerum supernarum. In hoc igitur solo ferme consolabar quod haec mihi uideretur crux mea, iam-diu nota, quae scilicet crux habet ferme semper has tres partes, unam quidem ex [irofundo meo, dum considero carnis meaé tantam inconstantiam circa sanctimoniam; alteram ex parte quae Matth., XIX, 29. Carnisprivium eo anno in dies 4-6 Februarii incidit. Memoriale,—Februario 154J 6i3 est circa me a dextris et a sinistris, dum uideo defectus meos circa opera charitatis proximi; tertiam uero ex parte superiore, quae causatur ex cognitione meae indeuotionis et abstractionis a rebus quae im[m]ediate sunt circa Deum et sanctos eius. Horum itaque trium malorum meorum humana consideratio crucem trium brachiorum michi iamdiu posuit in humeros, {juam frequenter sentio cum magno grauamine. Vtinam autem ego tollere sciam aliam crucem meam quae placeat magis

_______________