Page:FC 1042.djvu/304

From GATE
Revision as of 09:51, 5 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 144v



quidem dilectus fuit[1] et in priuatum Domini assumptus, studeat esse fidelis, nec abutatur amore Domini sui, sed respondeat ei iuxta hoc inuocabimus sanctas, quae fuerunt fideles in matrimonio. Decima tertia[2] conditio est in hoc, ut dum seruus caret praesentia benefici Domini sui, imo et si[3] ab illo esset ad tempus separatus ut nunquam alienetur ipse nec conuertatur ad alias consolationes, quibus impediretur facile, nec[4] curare posset de reunione ad dominum necessaria. Hinc accipiemus formam petitionis ultimae, pro qua quaeremus auxilium uiduarum et continentium ut similiter[5] nobis impetrent hanc gratiam, ut nullam extra diuinam consolationem quaeramus, quod[6], dum non dabitur frui Domino nostro, semper et ubique malimus lugere, et moesti esse ob carentiam

_______________

  1. fuit] fuerit MF
  2. Decima tertia] 13.a MF
  3. et si] etiamsi MF
  4. nec] ut ne MF
  5. similiter] scilicet MF
  6. quod] quin potius MF