Page:FC 1042.djvu/303

From GATE
This page has not been proofread



f. 144r



possimus laudare et magnificare omnibus modis Christum Iesum Dominum nostrum. Decima[1] conditio in eo esse potest ut talis servus diligenter fugiat, et evitet omnes voluptates, et[2] recreationes, loca conversationis[3] et caetera omnia, quae ipsi impedimento esse possunt[4] ad recte faciendam voluntatem Domini sui, secundum hanc formam sumemus invocationem sanctorum Monachorum et Heremitarum qui se abdicaverunt[5] ab omnibus placitis suis, ut voluntatem Domini sui sibi ostensam possint[6] adimplere, Undecima[7] est ut huiusmodi[8] servus studeat omnibus modis esse mundus in se et ornatus ita ut possit amari a Domino suo, iuxta hoc invocabimus auxilium Vergenum sacrarum quae soli Christo sponso suo omnibus modis placere studuerant. Duodecima[9] ut si

_______________

  1. Decima] 10.a MF
  2. et] ac MF
  3. conversationis] conversationes MF
  4. possunt] possent MF
  5. abdicaverunt] abdicavunt MF [p. 605]
  6. possint] possent MF
  7. Undecima] 11.a MF
  8. huiusmodi] eiusmodi MF
  9. Duodecima] 12.a MF