Page:FC 1042.djvu/303

From GATE
Revision as of 09:43, 5 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 144r



possimus laudare et magnificare omnibus modis Christum Jesum Dominum nostrum. Decima[1] conditio in eo esse potest ut talis seruus diligenter fugiat, et euitet omnes uoluptates, et[2] recreationes, loca conuersationis[3] et caetera omnia, quae ipsi impedimento esse possunt[4] ad recte faciendam uoluntatem Domini sui, secundum hanc formam sumemus inuocationem sanctorum Monachorum et Heremitarum qui se abdicauerunt[5] ab omnibus placitis suis, ut uoluntatem Domini sui sibi ostensam possint[6] adimplere, Vndecima[7] est ut huiusmodi[8] seruus studeat omnibus modis esse mundus in se et ornatus, ita ut possit amari a Domino suo, juxta hoc inuocabimus auxilium Virginum sacrarum quae soli Christo sponso suo omnibus modis placere studuerunt. Duodecima[9] ut si

_______________

  1. Decima] 10.a MF
  2. et] ac MF
  3. conuersationis] conuersationes MF
  4. possunt] possent MF
  5. abdicauerunt] abdicarunt MF
  6. possint] possent MF
  7. Vndecima] 11.a MF
  8. huiusmodi] eiusmodi MF
  9. Duodecima] 12.a MF