Page:FC 1042.djvu/302

From GATE
Revision as of 09:59, 4 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 143v



autem nociuus, ut nemo unquam de se[1] ipso conqueri[2] possit apud Dominum iuxta hoc quaeremus gratiam sanctorum Innocentum ut numquam quemquam l[a]edamus, aut scandalizemus aut infirmemus. Octaua[3] conditio est ut is seruus sit paratus pati, etiam usque ad mortem, pro honore, et pro rebus et pro omni iusta defensione atque salute Domini sui iuxta hoc inuocabimus martires ut nobis impetrent uirtutem patientiae, id est, qua esse possimus prompti ad subeundas tribulationes quascumque pro Domino nostro Jesu Christo, pro honore +++[4] eius et ipsius uoluntate facienda. Nona[5] conditio quam debet seruus habere[6] est ut semper et ubique praeclare loquatur de Domino suo, et eius fama[7], ac nomen uelit dilatare, iuxta hoc inuocabimus confessores Christi, ut eorum praecibus, semper, et ubique

_______________

  1. se] om. MF
  2. conqueri] queri MF
  3. Octaua] 8.a MF
  4. +++] scilicet MF
  5. Nona] 9.a MF
  6. ] habere debet seruus MF
  7. fama] famam MF