Page:FC 1042.djvu/299

From GATE
Revision as of 09:54, 3 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 142r



ac si cui dictum sit: Aufer[1] talem foetentem[2] ab oculis meis[3] ne illum[4] uideam ille uero accedat propius ut ne dum uelit uideri sed etiam osculo tangi. Sic[5] uirtualiter[6]: et ego[7] scio, te non posse ferre uisum mei, sed[8] uolo ut me osculeris, scio mi Domine non posse stare ante conspectum externorum meorum, sed uolo ego etiam intres in interiora mea, unde est foetor et immunditia[9].

Tertio[10] die infra has octauas Epiphaniae Domini uenit in memoriam quidam discursus quem prius acceperam circa processum earum gratiarum, quas iam pridem intellexi esse quaerendas, et petendas, iuxta ordinem mearum Litaniarum[11]. Hoc autem fuit per comparationem quamdam, sumptam ex quopiam qui debebat[12] esse aulicus seruus apud maximum aliquem Principem, cuius aliquae Bon[a]e conditiones Jesu. bon[a]e conditiones hoc ordine possent annotari. Primum quidem

_______________

  1. Aufer] add. rem MF
  2. foetentem] putentem MF
  3. meis] add. ut MF
  4. illum] om. MF
  5. Sic] Hic MF
  6. uirtualiter] add. dicit MF
  7. et ego] om. MF
  8. sed] add. ego MF
  9. immunditia] immundities et add. etc. MF
  10. Tertio] Tertia MF
  11. Litaniarum] letaniarum MF
  12. debebat] debeat MF