Page:FC 1042.djvu/299

From GATE
Revision as of 09:49, 2 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 142r



ac si cui dictum sit: «Aufer rem talem putentem ab oculis meis ut ne uideam»; ille uero accedat propius ut nedum uelit uideri, sed etiam osculo tangi. Hic uirtualiter dicit: «Scio te non posse ferre uisum mei, sed ego uolo ut me osculeris; scio, mi Domine, non posse stare ante conspectum externorum meorum, sed uolo ego etiam intres in interiora mea, unde est foetor et immundities», etc. 225. Tertia die infra has octauas Epiphaniae Domini ‘®, uenit in memoriam quidam discursus, quem prius acceperam, circa processum earum gratiarum, quas iampridem intellexi esse quaerendas et petendas, iuxta ordinem mearum letaniarum; hoc autem fuit per comparationem quamdam sumptam ex quopiam, qui debeat esse aulicus seruus apud maximum aliquem principem, cuius aliquae bonae conditiones hoc ordine possent annotari: I.® quidem

_______________