Page:FC 1042.djvu/297

From GATE
Revision as of 09:29, 2 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 141r



ipsorum sacramentorum, sed super[1] quam possimus aut sciamus cogitare, uel desiderare, dum quis te interrogabit, qui nec te aedificare potest aut paratus est, nec a te aedificari potest aut uult, cum eo ne sermonem misceas, sed deuita ac declina[2] ut serpentem, et scorpionem, noli respondere ad eius interrogata, qui[3] si bene responderis[4] non aedificatur; si autem male responderis ille te non docebit uel erudiet etc.[5] Eodem die dum essem in missa tenens pretiosissimum corpus Domini ego habui quandam uiuam apprehensionem, de eo quod est assistere sacramento ueritatis, et sacro signo, in se continenti[6] ueritatem et omnem bonitatem, ad quod sacramentum non oportet accedere, nisi post multam sui purgationem et examinationem. Qui enim accedit absque reconciliatione prius facta apud eum, qui est Vicarius Christi in foro poenitenti[a]e, ille inuenit[7] iudicium in manducatione[a] et potu corporis et sanguinis Domini[8]. Ibi sume similitudinem de eo, cui factum est mandatum nomine principis terreni, ut debeat exulare propter

  1. Qui enim accredit ... manducatione] add. in mg.

_______________

  1. super] supra MF
  2. declina] add. eum MF
  3. qui] quia MF
  4. responderis] add. ille MF
  5. etc.] om. MF
  6. continenti] add. omnem MF
  7. inuenit] inueniet MF
  8. corporis ... Domini] salutaris cibi MF