Page:FC 1042.djvu/293

From GATE
Revision as of 09:43, 30 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 139r



sensus, sicque[1] colligunt fidem suam, aut potius ipsorum[2] errores. Dum uero[3] uolunt trahere quemquam ad suos errores, hoc est primum quod quaerunt ex ipsis tamquam praecupuum[4] suppositum[5] ut scilicet illi[6] deponant[7] omnem passionem, hoc enim uocant dum quis inhaeret firmiter (et ut decet uere[8] catholicum christianum[9]) Ecclesiae sententijs, ac placitis, et Doctorum Ecclesiae auctoritatibus[10]. Quid est autem hominem[11] deponere illam passionem nisi effundere et propria sponte amittere fidem Catholicam, et simplicitatem, et[12] humilitatem intellectus captiuati in obsequium fidei, ex hac sancta et necessaria captiuitate dum abduxerunt hominem, tunc petunt ut communiter quaeratur fides per scripturas et per rationes, nullo adhibito iudice praeter proprium uniuscuiusque arbitrium. Dum quis autem hoc modo quaerendo

_______________

  1. sicque] sic quod MF
  2. ipsorum] opiniones et MF
  3. uero] autem MF
  4. praecupuum] principium et MF
  5. suppositum] suppositionem MF
  6. illi] ille MF
  7. deponant] deponat MF
  8. uere] uerum MF
  9. christianum] add. et MF
  10. auctoritatibus] authoritati MF
  11. hominem] add. ad modum eorum MF
  12. et] ac MF