Page:FC 1042.djvu/287

From GATE
Revision as of 09:55, 27 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 136r



exspectat, quae et ipsa est per eundem et inest[1] in eodem iesu Christo glorificato, quaerenda est itaque primo uirtus Crucifixi et postea gloriosi. primo uirtus[2] crucifixi, et postea uirtus Christi gloriosi, et non e contrario. Virtus illa in eo fuit quod ipse uoluerit sponte[3] mori et pati quaecunque uoluerunt inimici eius, qua uirtute destructa est mors nostra, quae maxime statuebatur et statuitur et[4] quodam modo aedificatur per timorem passionum et moriendi. Ipse igitur solus uere destruxit et quasi ad nihilum redegit mortem, qui solus sponte corpus assumpsit pro nobis, et ipsum pro nobis omnibus passionibus[5], mortique obtulit deponendum, sic nos eadem cogitatione et uoluntate armare[6] sponte offerre nos passionibus. debemus, id est ut nos sponte propter ipsum passionibus et morti offeramus ad destructionem corporis peccati ut tandem inueniamus corpus

_______________

  1. inest] ex eodem, et MF
  2. uirtus] add. Xpi. MF
  3. sponte] spontanee MF
  4. et] ac MF
  5. omnibus passionibus] passionibus omnibus MF
  6. armare] armari MF