f. 136v
gratiae et gloriae Dei in Christo Iesu Domino nostro in quo oportet ut inveniatur esse nostri spiritus, et suum vivere et suum
moveri[1].
In die Epiphaniae Domini quod est festum Regum ego sensi magnas
consolationes[2],
et primo in solito discursu letaniarum mearum cum omnia traherem ad hoc, ut omnes sancti dignarentur adorare nomine meo Deum Omnipotentem et Christum eius Iesum Dominum nostrum.
Hic
ego[3]
bono sensu animi optavi ut omnes extern[a]e corporis mei, et caeterorum motiones, quae in Deum
mittunt[4]
acceptae semper sint ipsi Deo
etsi[5]
cor ipsum et spiritus ipse a carne magis liber quandoque nesciat assurgere sursum.
Hic sensi quandam compassionem circa vituperia Iesu Christi Domini Nostri quae passus est in vita sua usque ad mortem tam in contrarium eius quod recepit a tribus Magis.
Hic habui desiderium quoddam
_______________