f. 135v
Christus crucifixum via ad gloriam.
uersus crucem.
Christus enim
crucifixus[1]
uia est ad gloriam animae nostrae et corporis, nec solum uia,
sed[2]
ueritas et uita[I].
Tu igitur, quando tibi studebis et tuam ipsius aedificationem
et[3]
ueram consolationem quesieris, siue proprium profectum,
uide[4]
semper
ne initaris[5]
human[a]e gratiae,
sed in[6]
In fauoribus hominum extende te ad ea quae sunt crucis.
fauoribus hominum ad
inferiora[7]
te
extendas[8],
id est, ad ea quae sunt crucis.
Alius erit, qui usque ad certum gradum per
internam[9]
pulchritudinem, potentiam ac bonitatem, quae sibi offertur, melius
proficeret[10]
in gratiarum actionibus et melius forte mouebitur ad glorificandum Deum
optimum Maximum[11]
et omnibus modis infinitum.
Oportet tamen tandem (si non fiat ab initio) ut ueniamus ad crucem eam in qua pependit salus nostra in Christo enim crucifixo est salus nostra, nostra uita, et nostra resurrectio[II].
Haec
enim[12]
tria ordine quodam praecedunt gloriam nostram qu[a]e in coelis nos
_______________
_______________