f. 123v
denique reprehensionibus cogitationum, quibus angebar dum essem distractus, ex quibus omnibus causabatur in me dolor, qui et ipse me adigebat ad quaerendam deuotionem et remedium contra distractiones. Haec igitur erant magis ordinaria in me, et quae magis ego deprehendebam; et tamen non deerant desideria et postulationes, quibus
Die 3o Novembrii. Die 4.
Die 3. Die 5.
588
Fabri monumenta
ego petebam a Domino gratiam istam, quam nunc coepi sentire mihi ex parte dari, id est, quod ex intimis fieret reuocatio animae meae, si quando discederet a pace ipsius, et quo prima retractio esset ex uisceribus et ex corde. His diebus itaque hoc magis notaui quam unquam: sensi enim frequenter, dum distraherer a quiete spiritus mei ad aliquod contrarium, sensi, inquam, intractionem et retractionem incipere ab intrinseco. Magnam itaque deuotionem inueni, dum applicarem ad hanc graiiam petendam discursum
_______________