Page:FC 1042.djvu/254

From GATE
Revision as of 08:35, 10 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 119v



cuiuscumque[1] Sancti occurrentis sumere[2] unam contemplationem de tali Sancto, quae haberet post


tria praeparatoria consueta, quinque puncta: primum, ut agantur gratiae Deo Patri, Filio et Spiritui Sancto, quod talem sanctum uel sanctam praedestinauerit ab aeterno, deinde elegerit, uocauerit, iustificauerit, magnifica-uerit, et tandem glorificauerit, etc. Secundum erit agere gratias beatae Virgini, beato Michaeli, et bono angelo illius sancti, et omnibus sanctis uiris et mulieribus, qui ipsum precibus aut qui buscumque aliis mediis, apud Deum adiuuerunt ut saluare-tur, etc. Tertium punctum erit 74 orare Deum et ipsum sanctum pro otnnibus animabus defunctis et uiuis hominibus, qui deuoti fuerunt et sunt circa talem sanctum. Quartum erit orare Dominum (considerando quod bonum est ut ita fiat) ut dignetur con-seruare nobis eam doctrinam, eas scripturas,

_______________

  1. cuiuscumque] cuiusque MF
  2. sumere] sumeret MF