Page:FC 1042.djvu/241

From GATE
Revision as of 09:24, 3 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 113r



detrudunt ‘‘ et diuertunt poenas corporales et etiam poenas spirituales quae, per organa aut per potentias animae corpori immersas, accipiuntur; ita ut 70 non tam uere sentiantur ab anima, sicut quum absque corporis adminiculo et extra corpus adueniunt \70. Notaui etiam hic tria homini cuilibet summe cauen-dum esse, ut non se permittat penetrari a ventis illis frigidis, qui sunt ex attenta consideratione aliquorum defectuum; ex his enim saepe contingit ut sijes qoae est de salute proximi |)erdatur et bona opinio de ipso et credulitas erga ipsum, amor et charitas. Oportet in calore spiritus superare haec mala non solum apprehensa, sed etiam, si fieri potest, illa quae sunt in ipso

_______________