Page:FC 1042.djvu/225

From GATE
Revision as of 08:41, 27 August 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 105r



futuro contingenti dependentibus[1] ob aliquos[2] mutationibus causarum liberi arbitrij, cauendum tamen est nobis[3], Quod accipienda quae ostenduntur impossibilia. ne ea quae ostenduntur ut possibilia apud Deum, et non cum temporis aliqua determinatione accipiamus tanquam realiter futura in nostro tempore et seculo tu saepe uidebis in spiritu Domini aliquam personam, uel ciuitatem aut aliam rem, uel negotium[4] sub quaedam[5] specie boni, et pulchra[6], ut facile speres fructum magnum, et euentum optimum circa talem rem alioquin in seipsa quasi perditam contra uero cum[7] te agitauerit contrarius spiritus, id est malus tu plane desperabis de tali re tibique uidebitur[8] uidere ruinam eius rei in illo igitur spiritu id est in bono credas placere Deo[9], ut ille bonus status ueniat in rem illam licet per te[10] non sit euenturus propter ea quod uoluntas diuina non

_______________

  1. dependentibus] dependentia MF
  2. ob aliquos] ex aliquibus MF
  3. est nobis] nobis est MF
  4. negotium] add. etc. MF
  5. quaedam] quadam MF
  6. pulchra] pulchri MF
  7. cum] quum MF
  8. uidebitur] uideberis MF
  9. placere Deo] Deo placere MF
  10. per te] forte MF