f. 105r
futuro contingenti
dependentibus[1]
ob aliquos[2]
mutationes causarum liberi arbitrii, cavendum tamen
est nobis[3],
Quod accipienda quae ostenduntur impossibilia.
ne ea quae ostenduntur ut possibilia apud Deum, et non cum temporis aliqua determinatione accipiamus tanquam realiter futura in nostro tempore et seculo tu saepe videbis in Spiritu Domini aliquam personam, vel civitatem aut aliam rem, vel
negotium[4]
sub
quaedam[5]
specie boni, et
pulchra[6],
ut facile speres fructum magnum, et eventum optimum circa talem rem alioquin in se ipsa quasi perditam contra vero
cum[7]
te agitaverit contrarius Spiritus, id est malus tu plane desperabis de tali re tibique
videbitur[8]
videre ruinam eius rei in illo igitur Spiritu id est in bono credas
placere Deo[9],
ut ille bonus status veniat in rem illam licet
per te[10]
non sit eventurus propter ea quod voluntas divina non
_______________