Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/888

From GATE
Revision as of 10:58, 23 August 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs)
This page has been proofread

Aspectus sive Configurationes Venus cum reliquis Planetis.

Configurationes Veneris cum Mercurio.

Veneris cum Mercurio conjunction, opposition, File:Square symbol.svg operantur secundum Signorum naturam, in quibus contingunt. Nam in humidis Signis movent imbres; in aliis alios proportionatos effectus; quocunque vero anni tempore ventos humidos, & nubes. Si contingant tempore & hora coniunctionis, oppositionis, & quadraturae Luminarium, afferunt plerumque magnam pluviarum inundationem.

Configurationes Veneris cum Luna.

Veneris cum Luna conjunction, opposition, File:Square symbol.svg causat imbres leves, & mites pluvias cum frigore, & auget maris aestum. Proprie tamen in vere affert tempus nebulosum, vel humidum; aestate remissionem caloris; autumno nebulas turbidas; hyeme nivem. Aspectus sive Configurationes Mercury cum reliquis Planetis.
Mercuri cum Luna conjunction, opposition, File:Square symbol.svg, causat generaliter ventos fortes, pluvias interpolatas, & multas variationes aeris, iuxta Signorum natuaram, in quibus contingunt eiusmodi aspectus: unde in humidis affert imbres; in aereis ventos, & siccitates; in terreis frigiditatem.

Annotatio

Collegit has regulas ex aliis Antonius Maria de Reita; quae tamen nec universales sunt pro omni Orbis terrarum climate, nec pro ullo particulari climate infallibiles. Videmus enim experientia