Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/888

From GATE
This page has been proofread

Aspectus sive Configurationes Venus cum reliquis Planetis.

Configurationes Veneris cum Mercurio.

Veneris cum Mercurio conjunction,opposition, Square symbol.svg, operantur secundum Signorum naturam, in quibus contingunt. Nam in humidis Signis movent imbres; in aliis alios proportionatos effectus; quocunque vero anni tempore ventos humidos, & nubes. Si contingant tempore & hora coniunctionis, oppositionis, & quadraturae Luminarium, afferunt plerumque magnam pluviarum inundationem.

Configurationes Veneris cum Luna.

Veneris cum Luna conjunction,opposition, Square symbol.svg, causat imbres leves, & mites pluvias cum frigore, & auget maris aestum. Proprie tamen in vere affert tempus nebulosum, vel humidum; aestate remissionem caloris; autumno nebulas turbidas; hyeme nivem. Aspectus sive Configurationes Mercury cum reliquis Planetis.
Mercuri cum Luna conjunction, opposition, Square symbol.svg, causat generaliter ventos fortes, pluvias interpolatas, & multas variationes aeris, iuxta Signorum natuaram, in quibus contingunt eiusmodi aspectus: unde in humidis affert imbres; in aereis ventos, & siccitates; in terreis frigiditatem.

Annotatio

Collegit has regulas ex aliis Antonius Maria de Reita; quae tamen nec universales sunt pro omni Orbis terrarum climate, nec pro ullo particulari climate infallibiles. Videmus enim experientia