Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/889

From GATE
This page has been proofread

quotidiana, dum uno in loco serenus est aer, in alio non adeo dissito eundem esse nebulosum, turbidum, pluvium; dum hic venti dominantur, alibi tranquillitatem maximam existere; dum inter montes, prope fluvios, lacus, palustres campos nebula densissima omnia tegunt, in aperto campo non procul dissito vernare omnia. Causa est, quod aeris ac temporum mutationes non a solis Planetarum congressibus, aliisque aspectibus, nec a solis eorundem influxibus, sed a locorum quoque seu climatum qualitatibus & conditionibus dependent.
Quare universales regulae pro omni climate praescribi non possunt; pro peculiaribus vero climatibus possunt quidem, sed non nisi diligenti & accurata multorum annorum experientia, cum siderum observatione coniunsta, praemissa. Hac praevia, antiquissimi Chaldaeorum Aphorismos condiderunt sui accommodatos regionibus; quos imperiti Astrologastri sine discrimine cuicunque climati accomodare dum nituntur, & se hominum ludibrio, & astrologicam artem despectus exponunt.

§. IV.

Prognostica varia circa aeris mutationes, desumpta ex variis animalium actionibus, & inanimatarum rerum Signis. Innumera solent afferri; quaedam etiam ab ipso Veritatis Magisto Christo confirmari. Ex omnibus selegi sequentia.

Prognostica pluviarum ex animalibus.

Signum futurae pluviae est, quando aves pennas suas rostris inundant, vel potius cutem fodicant, quasi pulices aut pediculos quaeritantes.
Quando, quae arbores incolere solent, ad nidos suos confugiunt.
Quando mergi, fulicae, aliaeque aquaticae aut aquis gaudentes, in aquis ludibundae se se lavant, ac mergunt.
Quando solito magis strepunt & clangunt, praesertim anferes.