Page:FC 1042.djvu/218

From GATE
Revision as of 07:58, 23 August 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 101v



est sanare egros[1], illuminare caecos, curare leprosos, expellere Demones de corporibus consolari aliquos super mortuis suis, etc. ad quae omnia se extendebat, et absque uanitate spiritus desiderium tuum, Spiritu Sancto sic uisitante animam tuam ad haec et alia desiderium et spes circa opera mirabilia in utilitate proximorum. desideranda, et etiam licet hoc fecerit[2] alias magis iuuante[3] spiritu, et cum maiori[4] fide speranda alias etenim contigit[5] mihi frequenter inuenisse maiorem fidem circa talia impossibilia non tamen nisi nisi[6] daretur per charitatem sentire aliquam possibilem necessitatem proximi, aut consolationem[7], aut[8] misericordiam gloriae Dei quae potest esse in talibus pijs operibus ex tali enim fide etiam si non esset nisi ut granum, et ex charitate, solet oriri, et[9] fiducia absque temeritate, et presumptione aliter non esset facile inuenire[10] fidem quae prosit in salutem

_______________

  1. egros] aegrotos MF
  2. fecerit] fuerit MF
  3. ] uiuaci MF
  4. maiori] maiore MF
  5. contigit] contingit MF
  6. nisi] cum MF
  7. consolationem] add. etc. MF
  8. aut] add. aliquam MF
  9. et] etiam MF
  10. inuenire] inueniri MF