Page:FC 1042.djvu/199

From GATE
Revision as of 08:18, 14 August 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 92r



et naturae[1], sicut ipse cibus materialis panis, et uini Sanctissimum Sacramentum cibaret animam. cibat, et nutrit ipsam meam carnem et corpus animae meae.

In die Sancti Cenobij[2] Confessoris, atque Pontificis, dum cogitarem circa processum uitae, et mortis[3] Christi Domini nostri, uenerunt mihi in mentem quaedam colloquia cum quadam teneritudine spiritus, ubi dicebam: mors Christi uita mea, labores quien. O Jesu Christe tua mors sit uita mea, et in tua morte sciam uitam inuenire, tui labores sint quies mea, tua debilitas humana sit mea fortitudo, tua confessio[4] sit mea gloriatio, passio, delitiae, confessio[5] gaudium, et tua humiliatio[6] sit mea exaltatio, et in summa In malis Christi sint cuncta bona mea. in malis tuis, cuncta bona mea, tu enim mihi[7] Domine uitam, quae in mortem tendebat absque remedio reparasti, et mortem, quae semper duratura uidebatur, et nunquam soluenda, destruxisti.

_______________

  1. naturae] nutrire MF
  2. Cenobij] Cerbonii MF
  3. mortis] add. Jesu MF
  4. confessio] confusio MF
  5. confessio] tristitia MF
  6. et tua humiliatio] in tua humiliatione MF
  7. mihi] mi MF