Page:FC 1042.djvu/200

From GATE
This page has not been proofread



f. 92v



In die quo celebraui officium sancti Marij[1] Papae et Confessoris ego[2] multa[3] desideria Sanctorum adimpleri nostris temporibus. sentimenta desideriorum habuj[4], et inter caetera desiderabam, ut omnia desideria, quae ipse beatus Marius[5] habuit super salutem non solum Germanorum, sed omnium fidelium[6], adimpleantur in nostris temporibus; idem quoque rogabam, ut contingeret circa omnia[7] aliorum sanctorum desideria, ut sic tandem magis uniuersaliter adimpleatur dictum illud: "Desiderium animae eius tribuisti eidem[8]"[I], dum non solum desiderium, in quo nunc gloriose uiuit quilibet Sanctus, uideat[9] adimpletum, sed etiam quodlibet pium, et sanctum, quod ipse in uita habuit erga honorem Dei, et salutem animarum. Eodem die ego habui aliud quoddam desiderium dum essem celebraturus missam[10], ut Deus dignaretur acceptare tale sacrificium desiderium fructus spiritualis. ad tantum gradum fructus spiritualis pro hac ciuitate Spirensi, quantum[11] possit[12] esse ille fructus, quem si hic[13] usque
_______________

  1. Ps 20,3

_______________

  1. Marij] Marci MF
  2. ego] add. inueni MF
  3. multa] add. optima MF
  4. habuj] om. MF
  5. Marius] Marcus MF
  6. fidelium] add. dum uiueret MF
  7. omnia] add. omnium MF
  8. eidem] ei et add. etc. MF
  9. uideat] uideatur MF
  10. missam] add. uidelicet MF
  11. quantum] quantus MF
  12. possit] posset MF
  13. hic] hinc MF