Sole occultantur, & combusti sunt: in quo statu cardanus omnem illis vim adimit, aitque nihil penitus posse; alii vero valde debilem virtutem eis tribuunt. Sed hic error est ortus ex eo, quod putent, omnem agendi vim Planetarum consistere in lumine, ideoque cum nobis non lucent, nihil efficere. Certe Mercurius, propter vicinitatem ad Solem, fere semper combustus est, & tamen magna agendi vis ei tribuitur, ut vidimus § praecetenti. Ridiculum autem est dicere, illum combustioni assuerum esse, ideoque ea non obstante posse agere. Praetera Planetarum caeterum status primi & ultimi incipiunt & desinunt, quando ipsi coniuncti sunt Soli, & tamen tunc agunt. Quatuor ergo tantum sunt Planetarum status seu fitus ad Solem.
Quae de intensione ac remissione virium Planetarum in quatuor hisce statibus aservimus cum Astrologis, convellere nitiur Morinus loco citato. Sed nihil efficit, cum experientiae repugnet, & rationi. Utraque enim suadet, ex alia atque alia coelestium corporum configuratione cum Sole & inter se, aliter atque aliter excitari illorum effluvia, ideoque alios in sublunaribus oriri effectus.
Mutati quoque insigniter Planetarum vires, in ordine ad sublunarium alterationem notabilem, qerisque mutationem efficiendam, fatentur Astrologi omnes, & experientiae rationique est consentaneum, si aspectus & configurationes inter se mutent.
Et quidem inter omnes configurationum species efficaciorem aiunt esse Coniunctionem, quod pluribus diebus duret, & ob id maiores, efficaciores, diuturniores, & generaliores effectus producat. Hanc sequi asserunt Oppositionem, tum aspectum quadratum, deinde trinum, demum sextilem. Et hos duos ultimos aiunt debiliores esse reliquis, eo quod minus durent quam caeteri.