676
nocturnum seu ; & tunc calidi, & calefaciunt: tertius a nocturno exortu, seu ab , usque ad secundam stationem; & tunc sunt sicci, & desiccant: quartus a secunda statione usque ad ortum matutinum, seu ; & tunc sunt frigidi, & infrigidant. Easdem ergo qualitates & vires tribuit hos Planetis in quatuor statibus, quas Lunae. Quo autem in statu seu situsint quovis tempore hi Planetae, sic cognoscitur: si sunt directi, & Solem praecedunt, sunt in primo statu a ad primam stationem: si retrogradi, & Solem praecedunt, sunt a prima statione ad : si retrogradi, & Solem sequuntur, sunt … ad secundam stationem: si directi, & Solem sequuntur, sunt a secunda statione ad .
Idem denique Ptolemaeus nullam facit mentionem & , dum Planetis praedictos quatuor status tribuit; quod ideo putat Haly fieri, quod nunquam ad Solis oppositum respectu nostri perveniant (moventur enim circa Solem non largo circuitu, ut praecedentes) ideoque non possint iis dicti quatuor status attribui. Sed ratio haec videtur incongrua Morino Lib. 13. Astrologiae Gallicae Cap. 2. Cum & easdem, quas Luna, phases respectu nostri patiantur; sintque ut , , & circa Solem ordinati, directi, stationarii, retrogradi. Putat itaque Morinus, sumi posse eorum cum Sole a suprema excentrici sui parte pro oppositione, quod tunc lumine pleni sint ad nos conversi, et si combusti non videantur, ac proinde ab apogaeo pergere ad stationem primam, oririque ortu vespertino, & dici posse orientales vespertinos: a statione prima seu vespertina, ubi a Sole maxime elongantur, pergere ad perigaeum, & occultarii iterum seu occidere occasu matutino. Ex his infert, illos ab cum ad eius , vel ab apogaeo ad perigaeum, oriri & occidere vespertine; a , vero ad oriri & occidere matutine; atque hic dici Soli orientales, illic occidentales: orientales autem augere suas qualitates & vires; occidentales vero remittere. Considerent haec Astrologi.
Praeter quatuor hactenus explicatos Planetarum situs & status, addit Cardanus” & alii cum ipso quintum, dum scilicet sub
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/880
From GATE
This page has been proofread