Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/882

From GATE
This page has been proofread

In particulari autem dicunt, Planetarum coniunctionem in Signis calidis & siccis in aestate portendere superfluitatem caloris ac siccitatis, in hyeme tempus minus frigidum solito, & constitutionem temperatiorem; in frigidis & terris, hyeme nives, & gelu, aestate caloris remissionem; in aereis ventos frequentes; in humidis superfluas pluvias aliis temporibus, aestate vero temperiem. Quae autem Signa sint calida, frigida, humida, sicca, diximus Cap. 4. huius Libri §. I.
Attendendum tamen est in eisdem configurationibus seu aspectibus ad Planetarum dominiunt, & videndum uter dominietur: hic enim vincit alterum. Dicitur autem dominari ille, qui plures habet dignitates in Zodiaco ratione Domus, Exaltationis, Triplicitatis &c.
Ad huc magis in particulari quos effectus portendant singulorum Planetarum configurationes cum Planetis singulis, docent, ut sequitur.

Aspectus seu Configurationes Saturn cum reliquis Planetis.
Configurationes Saturni cum Iove

Coniunctio Saturn cum Jupiter notabiles causat mutationes, eo quod per plures dies ante & post duret, propter tarditatem motus illorum. Qui tamen effectus dependent quoque a qualitate Signi Zodiaci, in quo coeunt, & a qualitate stellarum fixarum, quae cum Planetis coniunctis tunc in eodem Signo reperiuntur. Nam in Signis igneis, siccis & calidis, causatur magna siccitas, in aestate calor augetur, in hyeme frigus remittitur. In humidis causantur continuae, & inundationes.
Eorundem Saturn & Jupiter opposition, Square symbol.svg, Sextile symbol.svg, Trine symbol.svg adducunt per dies plures pluvias impetuosas, cum ventis, & grandine, tonitruis, &c. Et vere quidem in Signis humidis generaliter turbulentiam aeris: aestate grandines, ac tonitrua; autumno ventos & pluvias copiosas.