Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/846

From GATE
Revision as of 09:14, 10 August 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

qui utique motus retardationis est, ut in Cursu Mathematico Lib. 7. & 8. Explicavimus.
Secundo. Moventur tardius ab Occidente in Orientem quam Sol. Saturnus enim revolutionem integram per Zodiacum absolvit, spatio annorum fere 30, Jupiter annorum 12, Mars 2 fere, Sol uno anno.
Tertio. Nunc remotiones sunt a Terra, nunc propinquiores; modo moventur velociter, modo tarde, modo videntur stare, modo retrogradi; ideo nunc appellantur Directi seu Veloces, nunc Tardi, modo Stationarii, modo Retrogradi.
Quarto. In eo motu, quo singuli suis propriis motibus Zodiacum obeunt, omnia que eius duodecim Signa percurrunt, intersecant bis Eclipticam, semel dum ab ea evagantur versus Septentrionem, iterum cum post reditum ad eandem inde in austrum digregiuntur. Quare in duobus puncits Eclipticam intersecant, qui & Nodi (ut & Intersectiones a Luna factae) appellantur.
Omitto alis multa phaenomena & anomalias in eorundem motibus notata, de quibus sermo fuit nobis in Cursu Mathematico Lib. 8. Cap. 6. §. 1. Ad quas anomalias salvandas ex cogitatae sunt ingeniosae Hypotheses Eccentricorum & Epicyclorum, quarum eodem Capite meminimus. Revera tamen neque in Eccentricis, neque in Epicyclis moventur eo modo & motu quo ibi indicatur, sed in coelesti expanso, in quo cursus suos exercent, nunc altius ovehuntur, nunc interdunt humiliores ac Terrae viciniores, atque adeo motibus suis quotidianis ab Ortu in Occasum (quibus simul nunc in Austrum, nunc in Boream deflectunt) modo minores, modo majores circulos seu spiras decircinant. Et quia motu semper aequali ac aeque veloci moventur, mirum non est, plus temporis requiri ad segmentum majoris, quam minoris spirae conficiendum. Hinc igitur est, quod modo velociter, modo tarde progredi. Hinc igitur est, quod modo velociter, modo tarde progredi, mox stare, alias retrogradi videantur. Sed haec obiter insinuasse sufficiat.