Luna movetur motu omnibus sideribus communi ab Oriente in Occidentem quotidie; & vere, & quidem spiraliter, sed honge tardius quam stellae fixae, & caeteri Planetae: propter quam tarditatem cum non assequatur reliquas stellas fixas & erraticas, sed retro maneat, videtur nobis contrario motu ab Occidente in Orientem moveri. Idem dictum volo de reliquis Planetis respectu stellarum fixarum: omnes enim tardius gyros suos absolvunt, quam fixae, ob idque retro agi videntur eo celerius, quo magis incarsu suo retardantur.
Itaque motus Lunae (sicut & reliquorum Planetarum) ab Occidente in Orientem, est apparens tantum: doctrinae tamen causam ponitur esse versus, & appellatur motus proprius Lunae. Quo motu dum a Sole discedens peragrat menstruo spatio Zodiacum; donec ad ipsum revertatur, varias induit phases, prout varie ad Solem accedit, qut ab ipso recedit. Nam dum Soli est conjuncta nullam aut valde obscuram luce collustrata apparet: deinde corniculata fit, mox semiplena, tum gibbosa, tandem in oppositione cum Sole plena. Post oppositionem usque ad coniunctionem eadem iterum forams induit, sed ordine contrario.
Hoc eodem motu proprio Luna intersecat bis mensibus singulis Eclipticam, semel dum in Boream evehitur, iterum cum reversa excurrit in Austrum. Duo illa intersectionis puncta in quibus Lunae orbita seu Circulus motu menstruo proprio interfecat Eclipticam, vocantur a Graecis , a Latinis Nodi, ab Arabibus Caput & Cauda Draconis. Qui quidem Nodi non sunt semper in eisdem eclipticae locis, quia non semper in eisdem fit praedicta intersectio, sed, perpetuo in anterioribus locis contra Signorum Zodiaci ordinem, ita ut si hoc mense sine in
& , sequenti mense sint ante, & post aliquod tempus in & .
Itaque Nodi hi habent suum notum in Ecliptica contra Signorum ordinem, & quovis tempore habent certum suum locum in eadem, seu in Zodiaco. Haec insinuasse sufficiat. Legatur Cap. 5. Libri 8. Cursu Mathematici.
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/847
From GATE
This page has been proofread