cum multis modis a se invicem sub Zodiaco distare queant, Astronomi tamen quinque tantum observant, qui sunt Coniunctio, Sextilis, Quadratus, Trinus, Oppositio; quibus addit Ioannes Baptista Marinus Lib. 16. Astrolog. Gallicae Cap. 4. Dodectilem.
Coniunctio est, quando in eodem Zodiaci Signo & gradu versantur, etiam si unus sit longe altior altero, ut est Sol respectu Lunae, Nota sive Character Conjunctionis est hic .
Sextilis sive Sexangularis aspectus est, quando sextante seu sexta parte Zodiaci, sive duobus Signis, id est, 60 gradibus distant a se invicem. Nota sive Character est hic, .
Quadratus sive Quadrangularis aspectus est, quando quadrante seu quarta parte Zodiaci, id est, tribus Signis, seu 90gradibus distant, a se invicem. Nota eius haec est, .
Trinus sive Triangularis aspectus est, quando triente seu tertia parte Zodiaci, id est, quatuor Signis, sive 120 gradibus distant a se invicem. Nota eius est haec, .
Oppositio est, quando dimidia parte Zodiaci, id est, sex Signis, sive 180 gradibus distant a se invicem, & diametraliter opponuntur. Nota eius est haec, .
Dodectilis seu Dodecangularis aspectus est, quando duodecima parte Zodiaci, id est unico Signo seu 30 gradibus distant a se invicem. Nota eius est haec, , En synopsin dictorum.
Conjunctio | Grad. 0. | Trinus | Grad. 120. |
Sextilis. | 60. | Oppositio. | 180. |
Quadratus. | 90. | Dodectilis. | 30. |
Planetae superiores, ut diximus, sunt Saturnus, Jupiter, Mars. In eorum motu haec notata sunt. Primo. Moventur quotidi motu omnibus stellis communi ab Oriente in Occidentem, & nihil ominus interim motu proprio ab Occidente in Orientem;