Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/390

From GATE
Revision as of 09:36, 6 August 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


producto in E. Erit EF Facies propugnaculi, EG Defensio stringens.
IV. Eadem conctructio, idemque operandi modus continuetur in orbem apud omnes angulos Polygoni delineati, & delineata erit Munitio petita.
Qui angulumpropugnaculi volet obtusionem, id obtinebit alam cortinae faciendo minorem, non mutatam alam propugnaculi.
Vide Figuram praecedentem Qui volet eundem angulum rectum, ita operetur. Describat figuram quaesitam, & unum latus quintisecet, sitque una quinta BD pro Collo, altera vero quinta DK pro Ala cortinae; atque ex K per semidiametrum AB ducatur normalis KRT, quaw bisecabitur in puncto R: e quo velut centro fiat super KRT semicirculus, qui secabit AE in H. Iungantur iam TH, KH, eritque angulus KHT rectus, per 31. Tertii Euclidis.
Quod si propugnaculum videatur nimis parvum, sumatur minus quam una quinta pro ala cortinae, v.g. una sexta, & reliqua operatio fiat eodem modo.

Annotatio I.

Hic modus mechanice, & sine Tabularum praesidio, delineandi ex tempore Munitiones regulares omnium Polygonorum, est longe facilior ac brevior quam varii aliorum modi plerumque valde intricati. Lubet tamen subjungere alios quoque adhuc, tamet si fere in nostro modo contineantur.

Annotatio II.

Alius Modus delineandi Munimenta regularia absque Tabularum praesidio.
Vide Iconismi XXVII Fig. II. I. Latus BC Polygoni interni divide in tres aequales partes, in punctis D & E. Harum uni fiant aequales Capitales BK, C, L, abscisse ex semidiametris AB, AC protractis.
II. Idem latus BC divide in quinque aequales partes. Harum una quinta dabit Colla BM, CO.
. III. Idem denique latus BC divide in septem aequales partes. Harum una septima, perpendiculariter ex puncits M & O erecta, debit Alas propugnacularum MN, OP.