Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/389

From GATE
This page has not been proofread


et designa iterum lineam in terra pedum 713. Demum delinea propugnaculum ad angulum E modo jam dicto. Eodem modo designabis reliqua latera, et reliqua propugnacula in campis, si instrumentum transferas in puncta F, 1, M, N, inventa in campo. Haec obiter; quae intelliget facile, qui usum Pantometri calluerit.
III. Ex dictis hactenus patet, ad designandam in campis Munitionis figuram ex charta desumptam, opus esse decempeda, fune cerato ex filis duplicatis aut crinibus confecto ( ne inter mensurandum extendatur aut contrahatur justo plus, dum ex pluvia madefit, aut calore exsiccatur ) aut catena ex virgis pedalibus et annulatis constructa. Item aliquot perticis, palis, baculis, securi, pala, et similibus instrumentis.

CAPUT X.


Munimentum Regulare absque praesidio Tabularum delineare, tam in charta, quam in campo.


Munimenta regularia delineare sine tabulis.

MOdi superioribus Capitibus traditi non minus accurati sunt, quam faciles, ac proinde quantum fieri potest adhibendi, praesertim in delineandis Munitionibus majoribus durabilibus. Si tamen in promptu non sint Tabulae, aut subito propter instans periculum delineanda in campo atque exstruenda est Munitio, procedi potest hoc pacto.

Vide Iconismi XXVII. Fig. I.

I. Describe Polygonum regulare petitum, v.g.Hexagonum, ut antea, cum suis etiam diametris extra figuram productis, ejusque latus unum B B quintiseca; eritque 1/5, scilicet B D, collum propugnaculi.

II. Unam harum quinque partium, v.g. D K, seca in decem partes aequales, et ex iis sume partes unitate plures numero laterum figurae datae.Hae ex Derectae normaliter, dabunt Alam propugnaculi, quae sit D F.

III. Cortinam D D,quae est 3/5 totius lateris B B, biseca in G; et ex G, per F, duc rectam G F E, donec occurrat radio A B producto