Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/391

From GATE
This page has been proofread


IV. Conjunge puncta K N, & L P, habebis Facies propignaculorum. Has si protrahas usque ad Cortinam, erunt MF, OG Alae cortinae.
V. Hunc modum operandi continua in orbem circa omnia Polygoni latera & angulos, & habebis Figuram desideratam cum suis propugnaculis delineatam.

Annotatio III.

Adhuc alius Modus sine Tabulis delineandi

Munitiones regulares.


I. Latus Polygoni interni BC divide in quinque aequales partes, in punctis F, K, L, G.
II. Unam quintam accipe pro Collus BF, & CG.
III. Ex punctis F & G erige perpendiculares indeterminatae longitudinis.
IV. Pro Alis Cortinae FK, GL, accipe unam quintam prounaquaque totius lateris BC.
V. Ex centro A Polygoni, per puncta B & C, educ rectas AB, AC, easque prolonga ultra puncta D & E.
VI. Accipe duas quintas laterius BC, easque ex punctis B & C transfer usque in D & E pro lineis Capitalibus.
VII. A punctis D & E, usque ad puncta K & L cortinae, duerectas DL, EK, quae secabunt perpendiculares antea erectas in punctis H & I. Erunt FH & GI Alae propugnaculorum; DH vero, & EI erunt Facies propugnaculorum.
Hic modus operandi si continuetur in orbem, habebitur tota Munitio delineata.

CAPUT XI.

Castella minora seu Campestria, ut vocant,

delineare sine Tabula.

His Castellis opus est in campis, & in obsidionibus, ubi nempe ad tempus tantum remanere debent. Serviunt item defensioni fluminum, pontium, aquaeductum &c.