Page:FC 1042.djvu/173

From GATE
Revision as of 08:45, 1 August 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 79r



honorem Dei et Sanctorum suorum fiant non cesset[1] eius diuina[2] bonitas spargere signa sanguinis amoris sui super illos qui similia faciunt permittens etiam crudelius interdum uulnerari ut tandem dando per aliquod abominabile ueniamus ad nos. aliquod abominabile uulnus cum aliud remedium pro multis iam non sit ueniamus ad nos et sentiamus crudelitatem nostram et inueniamus sanguinem puriorem ad sanandum animam nostram.

Dum haec[3] de sanguine Jesu Christi Agni imma[cu]lati sensi ego[4] magnam uiam[5] Christianae mansuetudinis quam Christus uerbis et opere nos docuit nulla est[6] uia efficacior contra crudelitatem atque iram et quidquid est charitati contrarium quam si tam[7] mansuetus sis ut nullis actibus resistere. nullis actibus[8] resistas sed omnes benigna[9] mansuetudine

_______________

  1. cesset] cessat MF
  2. eius diuina] diuina ejus MF
  3. haec] add. [considerarem] MF
  4. sensi ego] ego sensi MF
  5. uiam] uim et add. ipsius MF
  6. est] add. enim MF
  7. tam] ita MF
  8. actibus] ictibus MF
  9. benigna] benigne et add. et cum MF