f. 79v
animi excipiens, permittas percussori quidquid uelit. Tandem enim, aut alias nunquam, frangetur cor eius et emollietur, uidens patientiam tuam et uiscera bonitatis tuae. O durum igitur me et nimium crudelem, tardumque ad credendum et audiendum Xpum. Dominum, qui toties aquam lacrimarum et sanguinem pro me effuderit frustra!
122. O anima mea misera et nimium crudelis, quare non te mollierunt ill[a]e, quum primum eas intellexisti, lachrimae quas Xpus., mundum intrans et [victima] huius tuae mortalis uitae sensuum, iam statim pro te effudit? Propter te enim in hunc mundum exiuit a Patre coelesti, et lachrimis prima huius uitae miseranda mala seruat. Et tu haec videns, non es mota, sed exspectasti effusionem sanguinis; et ecce
_______________