Page:FC 1042.djvu/106

From GATE
Revision as of 07:35, 17 June 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 45v



fecerint, uel dixerint, uel cogitauerint, ex amore tanquam ex primo quodam principio procedant, quemadmodum et[1] ipsi incipientes ad omnia opera sua bona principium primum habent odium peccati, et Proficientes desiderium virtutum, quibus ornari possint. Incipientes satagunt expoliare se ipsos veteri homine. Proficientes uestiri se ad quotidiano cultum. Perfecti apparere in veste nuptiali. Primi expoliare[2] se ipsos veteri homine[3] satagunt, id est Incipientes, Proficientes quodam modo vestiri se uolunt ad quotidianum cultum, Perfecti viri querunt apparere in veste nuptialj. Notandum tamen interea est, quod in quolibet istorum trium generum hominum sunt 3es[4] ordines, ita ut etiam possimus dicere inter perfectos quosdam esse incipientes, quosdam proficientes[5], quosdam In quolibet horum 3um generum sunt 3es ordines, ut possimus dicere aliquos esse incipientes, aliquos proficientes, aliquos perfectos. perfectos, et ita in alijs

_______________

  1. et] etiam MF
  2. expoliare] expoliari MF
  3. veteri homine] ueterem hominem MF
  4. 3es] tres MF
  5. proficientes] add. et MF