Page:FC 1042.djvu/71

From GATE
This page has not been proofread



f. 28r



circa uota mea, petendo gratiam a Deo Patre, pro perseuerantia, et continuo augmento castitatis, qua debeat refrenari[1] caro[2], et fortificari contra suas fragilitates, quae maxime cognoscuntur in[3] ipsis concupiscentijs carnalibus, filio committebam curam obedientiae meae, qui et ipse factus obediens[4] usque ad mortem, spiritui sancto commendabam uotum paupertatis, orans ut me semper uellet[5] conseruare in affectu paupertatis ita ut nunquam relinquerem eius affectum, rogabam[6] ut omnes[7] tres potentiae semper crescerent in cognitione memoria, et affectionibus conformiter ad supradicta uota, et quod ad hoc Pater mihi influeret potentiam suam, in qualibet earum habendo specialem curam meae memoriae, filius uero

_______________

  1. refrenari] reaedificari MF
  2. caro] add. victa MF
  3. in] ex MF
  4. obediens] add. est MF
  5. uellet] velit MF
  6. rogabam] add. etiam MF
  7. omnes] add. meae MF