Page:FC 1042.djvu/72

From GATE
This page has been proofread



f. 28v


influeret similiter sapientiam, et lucem curam[1] susciperet intellectus Spiritus Sanctus[2] inspiraret dona cuilibet, et cuinam[3] haberet voluntatis Sanctissima Trinitas quae est una esentia resideret in corde in sua unitate diffundendo personalia attributa per tres potentias. Sanctissimam[4] Trinitatem, quae est una essentia, orabam resideret in meo corde in sua unitate, diffundendo personalia attributa per tres potentias. Dominam autem nostram orabam, ut[5] esset ad omnia advocata, cum ipsa sit tam verum exemplar virginitatis, obedientiae, et paupertatis, habens carnem purissimam, animamque mundissimam et spiritum sanctissimum[6]: cum sit quelibet harum gratiarum[7] in ea, cum tanta potentia divinae virtutis, tantaque sapientia, et bonitate ut caro beatissimae Virginis tam perfecte munda quae sufficeret sic animam abstrahere, ut nec sufficeret qualibet[8] earum alias duas conservare in sua puritate per se id est tam perfecte munda caro quod sufficeret[9] sic animam abstrahere


_______________

  1. curam] curamque MF
  2. Sanctus] add. autem MF
  3. cuinam] curam MF
  4. Sanctissimam] add. etiam MF
  5. ut] om. MF
  6. spiritum sanctissimum] sanctissimum spiritum MF
  7. gratiarum] add. effecta MF
  8. qualibet] quelibet MF
  9. sufficeret] add. ad hoc, quod nulla immunditia posset aut sciret accedere sive contingere ad animam nec ad spiritum; et similiter tam plenus donis spiritus, quod sufficeret MF