This page has not been proofread
f. 26r
esse necessarium quod praedicaretur; quando enim subditi fuissent inducti ad gradum suae verae obedientiae, humilitatis, subiectio-nis, et reuerentiae suorum maiorum, Dominus noster se applicaret, eisque daret pastores iuxta cor suum. E contra vero dici potest de non disposito ad recognoscendum bonum, quod mereatur eo priuari, et qui nondum est factus seruus, non meretur sibi dari dominum, cuius bonitate possit aut sciat ipse frui. Unde et sperandum est quod, quando subditi, aut saltem electi, assecuti fuerint talem humilitatem, patientiam et charitatem, quae sufficit ad honorandum, seruiendum, et tollerandum quemcumque maiorem suum, quantumlibet malum, non amittendo bonam voluntatem, sed
_______________