f. 23v
distractionum[1], cogitationum, aut desideriorum aliarum rerum temporalium, etiam necessariarum, aut rerum malarum[2], uanarum, aut etiam bonarum, sed non ad propositum.
attentio mentis, intention affectus.
Haec tamen uia bona est ad amorem, et[3] adepto, quilibet desiderat attentionem ad res ipsas, et non solum attentionem mentis, sed etiam intentionem affectus erga[4] ipsum Deum, et uerba ipsius, et[5] opera, quae sunt in tali officio, licet et[6] non sentirent[7] ullam distractionem ad res alienas, hoc eodem tempore jnfra octauas Sancti Joannis Baptistae notaui quoddam ualde necessarium ad ordinandum proprias res, desideria et curas, et breuiter ad ordinandum initium[8] uitae propriae obtinendum quoque[9] quietitudinem[10] in spiritualibus, et corporalibus occupationibus, fuitque ad propositum authoritatis illius Jesu Christi: "Nolite curare de crastino",
_______________