Page:FC 1042.djvu/63

From GATE
This page has been proofread



f. 24r


non curari de crastino etiam in spiritualibus. quod[1] etiam in desideriis et curis spiritualibus convenit[2] scilicet (quod[3] fieri possit) non curari[4] de crastino, sed[a] quod sic disponat homo horas suas tempusque illius diei, ut non se permittat divigari[5], cogitare, aut curare cum gaudio vel tristitia de eo quod postea succedere debet, divisa enim anima in multarum[6] tanque longinquarum[7] cogitationem[8], non potest tempus bene fieri, neque[9] ad id tam perfecte attendere, quantum posset non disperso spiritu.

Quedam se mihi obtulit alia petitio a Summa[10] Trinitate postulanda, ut[11] mihi gratiam daret, quando contingeret me habere bonum aliquod desiderium[12], quod concursus potentiarum in bonis desideriis. totae tres potentiae meae sic concurrerent, quod tunc[13] alia aliam non impediret, contra vero, quando contingeret earum aliquam deviare quod nunquam aliae concurrerent,


_______________

  1. sed] add. supra lin.

_______________

  1. quod] add. scilicet MF
  2. convenit] conveniet MF
  3. quod] quoad MF
  4. curari] curare MF
  5. divigari] devagari MF
  6. multarum] multorum MF
  7. longinquarum] longinquorum MF
  8. cogitationem] cogitationibus MF
  9. neque] nec MF
  10. Summa] Sma MF
  11. ut] add. scilicet MF
  12. desiderium] add. opus aut contemplationem, etc. MF
  13. quod tunc] ut in talibus MF