Page:FC 1042.djvu/60

From GATE
This page has not been proofread



f. 22v



concipiatur quaelibet pars principalis talis officii, aut hora[e] per se cum magno desiderio figendi in ipsis, sicut siquis sibi ipsi diceret: tu debes recitare primo illum psalmum, 2.® illum, 3.® illum, etc.; et cum tali consideratione ingredi officiumque incipere. Item, finito officio, procurare non escire inde (spiritus saltem) desiderium, sed perseuerare quantum potueris in reflectione, ita vt non exeat foras totus homo. Prodest etiam occupatum in aliis, ante siue post officium, procurare saepius exire quantumque poteris et distrahi, cogitando, et desiderando illa quae faciunt pertinentque ad officium dictum, vel dicendum. Qui enim non desiderant orare, nisi quando adest tempus

_______________