f. 22r
non tantum curaretur fieretque tanti[1] solemnitas, quantum in alijs partibus[2]; ideoque desideraui cum multo affectu posse mouere eos, qui auctoritatem habent praelaturae spirituales[3], ut fieret festum hoc solemnius.
(hastaqui **)
37. Die sancti loannis et Pauli * habui cognitionem quamdam et adiutorium ad melius dicendum officium. Erat autem V. g. quod notarentur quatuor tanquam limites et termini extra quos non esset exeundum tempore officii. I.®, locus vbi recitatur, 2.° personae aut sancti occurrentes in tali oratione,
3.® verba, 4.® opera interuenientia in tali officio. Estque id vtile incipientibus ad melius resistendum memoriae, intellectui, sensibus, aut desideriis per alia loca, personas, colloquia, aut opera occurrentia dispersis ® et similiter de tempore.
Aliud etiam adiutorium notaui, quod antea expertus fueram saepius ad idem vtile esse. Est autem quod antequam dicatur officium, et a longe
_______________