Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/191

From GATE
Revision as of 10:14, 18 May 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "datis numeris. Quae Radicis extractio cum utilis esse queat vel maxime Principibus ac Nobilibus in acierum militarium ordinatione, aliisque in rebus, uti ex Exemplis afferendi...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


datis numeris. Quae Radicis extractio cum utilis esse queat vel maxime Principibus ac Nobilibus in acierum militarium ordinatione, aliisque in rebus, uti ex Exemplis afferendis patebit; ejus praxis non est omittenda. Cum autem quae Auctor Organi de illi tradit supra cap. 2. per Tabellulas, intelligi difficulter queant sine notitia ordinariae praxis; hand praemittere statuimus, ac deinde illam subjungere.

§. I.
De Extractione Radicis Quadratae praxi ordinaria.

Repeto quae scripsi in Atithmetica Par. 1. cap. 3. art. 5.quoniam Clarius quam ibi rem explicare nequeo. Itaque
Notandum est, Radicem quadratam esse numerum, qui in se ductus producit numerum quadratum. Numerus vero quadratus est, qui resultat ex numero aliquo in seipsum ducto. In sequenti Tabella numeri secundae columnae transversae sunt quadrati; numeri vero primae columnae sunt radices eorum.
Ideo autem numeri praedictae primae columnae, omnesque alii, qui in seipsos multiplicati producunt numeros quadratos,appellantur Radices quadratae, seu quadratorum numerorum, quia ex ipsis ceu radicibus oriuntur quadrati numeri. Appellantur etiam Latera quadrata, seu quadratorum numerorum, quia, si quadrati numeri disponantur in figuram quadratam, hoc est, it tot sint unitates in qualibet serie secundum latitudinem, quot sunt secundum longitudinem, ut apapret in figura hic apposita, in qua in quolibet latere, et in qualibet serie sunt quatir unitates; numerus ille, ex cujus multiplicatione in se resultat numerus quadratus (qui in casu proposito est 4, ex quo in se multiplicato resultant 16) est unum latus, seu radix talis quadrati numeri.