Extrahere igitur seu invenire Radicem quadratam, aut latus quadratum alicujus numeri, est, numerum invenire, qui in se ductus efficit propositum numerum, si quadratus est; vel, si non est quadratus, maximum quadratum in eo contentum.
His notatis, REGULA ad extrahendam Rdicem quadratam a quocunque numero proposito, sive quadratus sit, sive non, haec est.
Primo. Si numerus propositus non excedit 100, et quadratus est; radix ejus invenitur in columna primam propositae paulo ante Tabellae. Ut si numerus propositus est 81, radix ejus est 9: si numerus est 64, radix est 8 etc. Si autem numerus non est quadratus, id est, non contunetur in secunda columna citatae Tabellae, quaere numerum quadratum proxime minorem; et in prima columna reperies ejus radicem. Ut si numerus propositus est 99; non est quadratus, quia non contineatur in Tabella: numerus quadratus proxime minor est 81, et radix ejus est 9.
Secundo. Si numerus propositus major est Centenario, sic operare. I. Scribe numerum linea transversa, eumque divide un membra sic: unfra (aut supra) primam figuram, a dextera incipiendo, pone lineolam aut punctum, et aliud infra tertiam aliudque infra quintam. Et sic deinceps infra septimam, infra nonam, etc. Semper post punctum ultimo notatum transiliendo unam figuram, ut factum vides in sequentibus Exemplis. Et haec est prima Operatio. Sciendum autem, radicem inveniendam debere habere tot figuras, excepto ultimo versus sinistram, quod aliquando unicam habet. Ex quo etiam patet, initium cujusliber membri esse figuram, qaue proxime punctum praecedit.
II. Incipe operationem ab ultimo ad sinistram membro, sive una sive duabus constet figuris et vide (ex Tabella supra posita) an numerus membrum illud constituens sit quadratus, nec ne. Si quadratus est, scribe ejus radicem post lunulam pro Quoto, ut in Divisione sit. Si vero non est quadratus (id est, si noncontinetur in praedicta Tabella;) quaere in ipsa quadratum proxime minorem numero dato, ejusque; radicem pone post lunulam
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/192
From GATE
This page has not been proofread