Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/190

From GATE
This page has not been proofread


Eodem prorsus modo multiplicabus quemcumque numerum, per alium quemcumque, modo facili, jucunde, et tempore brevissimo.
Loco quatuor cylindrolorum ad dexteram electorum, poteris accipere alios quatuor quoscunque sibi mutuo immediate succedentes, sive ad sinistram, sive in medio.

Annotatio I.


Operculo Cistulae inscripta est Tabula pro Additione et Sibtractione, tradita et explicata supra a Cap. 4. Annotat. 2.


Annotatio II.


Alii adhuc modi occurunt disponendi Tabellas Neperianas, nempe in annulis circa cylindrum mobilibus; et in pluribus planis circularibus circa unum centrum in gyrum mobilibus, Sed nolo esse longior.

§ III.


Usus novae Cistulae pro Divisione


Cistulae novae usus pro Divisione

Praxis operandi cum cylindrulis, intra novam Cistulam contentis, in nullo prorsus differet a praxi operandi per Tabellas Neperianas seligi debent illae, quae in vertice gerunt Divisiorem; et hae debent esse tot, quot sunt numeri seu notae Divisoris, et juxta se collocari eo ordine, quo collocati sunt numeri Divisoris; ita ex Cistula seligi debent tot cylindruli debent gyrari donec in verticibus illorum appareant numeri eodem ordine, qui et quo ordine reperiuntur in Divisore.His autem constitutis, ,operatio institutur eodem prorsus modo, quo diximus in citato Capite decimo. Nullum ergo exemplum appono.

CAPUT XIII.


De Extractione Radicis Quadratae dato numero.


Radicis quadratae extractio

Tabellae Arithmeticae, in Loculamento primo Organi inclusae, usum habent facilem in extractione Rdaicis quadratae e datis