Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/151

From GATE
Revision as of 12:18, 25 March 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


figuras continet, quae tamen siml junctae non pertingunt ad novem; pone ipsarum summam integre infra crucem, ut factum vides in primo exemplo tertii casus. Tertio. Duc in se invicem haec duo residua, et ex summa resultante rejice novem, et residuum pone ante crucem, ut factum vides in omnibus exemplis. Quarto. Si multiplicatio fuit facta per unam solam figuram, rejice novem, quoties potes, ex summa infra lineam scripta, et residuum pone post crucem. Si duo residua, ante et post crucem posita, fuerint aequalia, uti factum vides in utroque exemplo secundi casus; probabile est, multiplicationem fuisse rite peractam. Quinto. Si multiplicatio fuit facta per plures figuras, rejice primo novem, quoties potes, ex summis partialibus infra primam lineam scriptis, et residuum pone post crucem: deinde ex summa totali infra secundam lineam posita, et residuum pone similiter post crucem. Si omnia tria residua fuerint aequalia; probabile est, et Multiplicationem, et Additionem fuisse bonam.
Fit etiam, et facilius ac certius, examen per Divisionem, de qua capite sequenti. Si enim Summa totalis producta dividatur per Multiplicatorem, et redeat in Quotiente Multiplicandus; aut si eadem Summa dividatur per Multiplicandum, et in Quoto redeat Multiplicans; certum est, fuisse recte peractam multiplicationem.

Annotatio I.

Si in Multiplicando occurrant cifrae, ducatur Multiplicator in illas, sed loco producti scribatur cifra infra lineam ; nisi ex praecedenti producto aliquid mente retentum fuerit: tuncenim loco cifrae scribendum est infra lineam id, quod fuerat retentum, ut supra etiam fuit dictum. Utrumque servatum vides iterum in sequenti exemplo,


in quo sic fuit instituta Operatio. Bis 2, faciunt 4; bis 0, facit 0; bis 2,