faciunt 4; bis 8, faciunt 16; scriptum ergo est 6 infra lineam et retentum 1. Perrexi, et dixi, bis 0, facit 0; et quia antea 1 retinueram, posui 1 infra lineam. Tandem, bis 3, faciunt 6.
Si in Multiplicatore occurrat cifra unam aut plures; cum inter operandum ad eas deventum fuereit, pone loco producti infra lineam unam cifram, et operationem prosequere cum reliquis figuris significativis, ut vides factum in sequenti exemplo:
ubi fuit multiplicatus numerus A primo per 8 numeri B, et fuit producta Summa C. Deinde debebat idem numerus A multiplicari per 0 numeri B; at quia 0 non multiplicat, aut non producit nisi zeros; positus est unus zerus initio numeri D, et continuata fuit operatio cum tertia figura numeri B, et productae reliquae figurae numeri D, eaedem videlicet quaerant in A; quia 1 non multiplicat. Demum conjunctae fuerunt Summae C et D, et producta Summa E.
Si in Multiplicatore, aut in Multiplicando, aut in utroque fuerint aliquot zeri ad dexteram; tunc abjectis Zeris multiplicentur reliquae figurae inter se, et Summae productae apponantur ad dexteram onmes zeri abjecti. Ut si multiplicandus sit numerus 3462, per 2000: rejectis tribus Zeris ex Multiplicatore, multiplicetur datus numerus per 2, et Summae productae 6924, apponantur ad dexteram iidem zeri hoc modo: 6924000. Sic ergo stabit exemplum.