Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/150

From GATE
This page has been proofread


Exemplum II.



Praecepta Multiplicationis Versibus comprehensa.

Praecepta, pro secundo et tertio casu hactenus tradita, comprehenduntur breviter sequentibus versibus.

Multiplicans infra ponatur Multiplicandum.
Multiplicantem duc in omnes Multiplicandos;
Ordine greek text dextro supponito Summam;
Sique novem excedat excessus adde sequenti,
Si vero multis vis multiplicare figuris,
Primus Multiplicans numeros Ducatur in omnes
Multiplicandos, sic etiam ducatur et alter.
Sic age quotquot erunt numeri tibi Multiplicantes.
Summae directe sub Multiplicante locentur:
Quae si jungantur pariter, quaesita tenebis.
Nil cifra multiplicat, verum praeponitur ante.
§. IV.
Examen sive Probatio Multiplicationis.

Primo. Rejice ex Multiplicando novem, quoties potes, et residuum pone supra crucem. Secundo. Rejice ex Multiplicante similiter novem, quoties potes, et residuum pone infra crucem. Quod si Multiplicator continet unicam figuram, quae minor est quam novem, pone ipsam integre infra crucem, ut factum est in primo et secundo exemplo secundi casus. Similiter si plures quidem