This page has not been proofread
Sit iterum multiplicandus numerus C per 3. Collocatis numeris, et linea infra ducta,dic: ter 4, sunt 12; scribe 2 infra, et 1 mente retine,addendum sequenti Summae. Iterum dic; ter 0 facit 0, et 1 antea retentum, facit 1: scribe ergo 1 infra. Iterum, ter 2,sunt 6; scribe ergo 6 infra. Iterum, ter 7, faciunt 21; scribe 1 infra, et retine 2. Tandem, ter 3, sunt 9, et 2 antea retenta, siunt 11; quae scribe integre infra.
In hoc casu sic procede. Primo. Colloca numeros sub se invice a Dextera incipiendo, ita ut ptima ad dexteram figura Multiplicantis sit sub prima Multiplicandi,et secunda illius sub secunda hujus, tertia sun tertia,etc. prout in exemplis apparet.
Secundo. Ducta infra illos linea, duc primam figuram inferioris in primam superioris,et Summam scribe directe sun prima Multiplicantis. Eandem duc in reliquas figuras superioris, et Summa scribe, ut antea in secundo casu.
Tertio. Duc similiter secundam figuram inferioris in singulas figuras superioris numeri, et Summas scribe infra, incipiendo directe infra secundam figuram Mulitplicantis et Multiplicandi, prout in exemplis sequentibus factum vides. Simili modo procede cum aliis figuris inferioris numeri, si quae supersunt, ducendo illas in singulas superioris, et Summas scribendio infra.
Quarto. Omnes Summas infra lineam scriptas collige in unam Summam, incipiendo a dextera modo consueto. Sed exempla rem melius ostendent.
Quinto. Quae dixi de cifra occurrente in Multiplicando, servanda